- SPUTO
- SPUTOolim Armillas pauperiorum illini consuevisse, memorat Thom. Battholinus, de Armillis Vett. §. 3. his verbis: Pauperiores ex Caryotide (spathalia sua ac monilia conficiebant) quemadmodum corollas precarias hodie Christianorum quidam. Aurum vero inducebant, Sputumque illinebant, non ob gluten, ut quidam docti arbitrantur, sed ad fascinum; cui Sputum dicatum esse meminimus. Et quidem istiusmodi Armillarum meminit Martial. l. 13. Epigr. 27.Aurea porrigitur Iani Caryota Kalendis:Sed tamen hoc munus pauperis esse solet.Inter alexipharmaca vero Veterum et sputum fuisse, etiam hinc colligimus, quod in calceum dextri pedis, antequam illum induerent, spuere solebant, ad mala averruncanda. Non enim solum ex abrupta calceamenti corrigia malum omen sum sêre olim, sed et si mane calceos inducturi, erosos illos a soricibus deprehenderent: aut sinistrum pro dextro sibi perperam inducerent; aut inter calceandum sternutarent, grave aliquod damnum sibi portendi formidabant, De Augusto Sueton. c. 92. Auspicia et omina quaedam pro certissimis observabat, ita ut, si mane sibi calceus perperam ac sinister pro dextro induceretur, ita dirum omen abhorreret. Vide de aliis Augustin. de Doctr. Christ. l. 2. c. 20. Quibus malis ominibus amoliendis suggerit hoc antidotum Plin. l. 28. c. 4. Inter amuleta, inquit, est in calceamentum dextri pedis, antequam induatur, exspuere. In cuius locum quosdam ex Christianis, dum se calcearent, crucis signum efformare fuisse solitos, monet Tertullian. lib. de Cor. mil. c. 3. Quod salivâ in utroque calceo factum, a nonnullis contra pedum stuporem remedium efficax, fuisse creditum, tradit Ben. Balduinus de Calceo Antiq. c. 22. Vide quoque supra in voce Saliva, item Spuere. Addam saltem, contemptum sputô testari consuevisse Veteres ut diximus supra, voce Conspuere, Exsufflatio, item Facies. Sed et apud Hebraeos, in renuntiatione sollenni Leviri, Fratriae factâ, sputum ac calcei detractionem fuisse adhibitum, voce Levir: Aliter vox sumitur, apud Martialem l. 8. Epigr. 33. v. 11.Hôc linitur sputô Iani caryota calendis.Ibi enim βρεκτίαν, i. e. bracteam, notat tenue corium, crustam vel tectorium. Nisi forte in deaurando vice gummi sputum usurpatum etc. Sed hac de re iam aliquid supra dictum. Inde Sputator cognomen Uladislai, Poloniae Regis, de quo suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.